- BIAFORA
- BIAFORAclamor publicus, bannum, quô editô Communiae Burgenses, aliique vicorum aut urbium incolae cum armis domô egredi et Principem aut eius Vicarium sequi tenebantur, quae est vis vocabuli Vasconici: quod occurrit apud Scriptores Rerum Aquitanicarum, Beneharnensium, Aragonicarum, laudatos Carolo du Fresne in Glossar. Petro Gdeoulino Biaforo est, Raim. Montanetio Via fora et Viafors etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.